PATRIUS Mavors

PATRIUS Mavors
PATRIUS Mavors
apud Papin. Statium occurrit Theb. l. 4. v. 111. ubi de Tydeo.
—— patrius stat casside Mavors:
simulacrum est minutum cassidi impositum, uti interpretatur vetus Scholiastes: male de pictura verba capiente Lutatiô. Sic apud Virg. Aen. l. 7. v. 785.
—— —— galea alta chimaeram
Sustinet ——
Apte autem id gestaminis Tydeo tribuit Poeta, utpote Martis nepoti. Vide Caspar. Barthium Animadvers. ad l. et supra diximus in vocibus Cassis, Conus, Galea.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”